|
130 Pages
Page 91
A striking passage from the same Homily is thus rendered by Rufinus: "Considera ergo primo omnium quod homo es, id est solum in terres animal ipsis divinis manibus formatum. Nonne sufficeret hoc solum recte atque integre sapienti ad magnum summumque solutium, quod ipsius Dei manibus qui omnia reliqua praecepti solius fecit auctoritate subsistere, homo fictus es et formatus? Tum deinde quod cum ad imaginem Creatoris et similitudinem sis, potes sponte etiam ad angelorum dignitatem culmenque remeare. Animam namque accepisti intellectualem, et rationalem, per quam Deum possis agnoscere, et naturam rerum conspicabili rationis intelligentia contemplari: sapientiae dulcissimis fructibus perfrui praesto est. Tibi omnium cedit animantium genus, quae per connexa montium vel praerupta rupium aut opaca silvarum feruntur; omne quod vel aquis tegitur, vel praepetibus pennis in aere suspenditur. Omne, inquam, quod hujus mundi est, servitis et subjectioni tuae liberalis munificentia conditoris indulsit. Nonne tu, sensu tibi rationabili suggerente, diversitates artium reperisti? Nonne tu urbes condere, omnemque earum reliquum usum pernecessarium viventibus invenisti? Nonne tibi per rationem quae in te est mare pervium fit? Terra, flumina, fontesque tuis vel usibus vel voluptatibus famulantur. Nonne aer hic et coelum ipsum atque omnes stellarum chori vitae mortalium ministerio cursus suos atque ordines servant? Quid ergo deficis animo, et deesse tibi aliquid putas, si non tibi equus producitur phaleris exornatus et spumanti ore frena mandens argentea? Sed sol tibi producitur, veloci rapidoque cursu ardentes tibi faces caloris simul ac luminis portans. Non habes aureos et argenteos discos: sed habes lunae discum purissimo et blandissimo splendore radiantem. Non ascendis currum, nec rotarum lupsibus veheris, sed habes pedum tuorum vehiculum tecum natum. Quid ergo beatos censes eos qui aurum quidem possisent, alienis autem pedibus indigent, ad necessarios commeatus? Non recubas eburneis thoris, sed adjacent fecundi cespites viridantes et herbidi thori, florum varietate melius quam fucatis coloribus Tyrii muricis picti, in quibus dulces et salubres somni nullis curarum morsibus effugantur. Non te contegunt aurata laquearia; sed coelum te contegit ineffabili fulgore stellarum depictum. Haec quidem quantum ad communem humanitatis attinet vitam. Accipe vero majora. Propter te Deus in hominibus, Spiritus sancti distributio, mortis ablatio, resurrectionis spes. Propter te divina praecepta hominibus delata, quae te perfectam doceant vitam, et iter tuum ad Deum per mandatorum tramitem dirigant. Tibi panduntur regna coelorum, tibi coronae justitiae praeparantur; si tamen labores et aerumnas pro justitia ferre non refugis." [579]
[579] S: 6.
Reference address : https://elpenor.org/basil/life-works.asp?pg=91